Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [*]()etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari [*]()agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus.

Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem [*]()vocant agricolae.. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius [*]()proveniet.