Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Siliginis autem vel tritici, si mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus quam, ut prius iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor; quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.

At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, [*]()etiam ex rara segete densam facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari [*]()agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione autumnali loquimur; hanc enim potissimam ducimus.

Sed est altera, cum cogit necessitas: semestrem [*]()vocant agricolae.. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi aestas est umida et sine vaporibus, recte committitur, ceteris admodum raro respondet. Quam tamen ipsam celeriter et utique ante aequinoctium vernum conveniet peragere; si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius [*]()proveniet.

Neque enim est ullum, sicut multi crediderunt, natura [*](fruticavit R aliquot, Ald., Gesn., Schn. ) [*](quintam partem (AR) occupare (R pauci) edd. ante Schn. ) [*](semestrem S et R aliquot, vett. edd.: semenstrem A et R aliquot, Lundstrōm: triticum semestrem (semenstrem) vel. t. semestre (semenstre) R cett.: trimestrem Ald., Gesn., Schn. ) [*](tanto commodius Ald., Gesn.; tanto inclusit Schn. )

v.1.p.148
trimestre semen, quippe idem iactum autumno melius respondet. Sed [*]()sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae. Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem salsam non numquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata manante noxio umore corrumpit et locis calentibus [*]()