Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ante ver seri [*]()non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur; ultima tamen parte Martii mensis commodissime terrae committuntur. Nec impensa gravi rationem [*]()cultoris onerant, quippe sextariis fere quattuor iugerum implent; frequentem tamen exigunt sar- [*](hisdemque vel his denique R plerique. ) [*](de om. Sa. ) [*](sustinerentur A. ) [*](versari A2R, vett. edd. ) [*](sationem vel sartionem R. a " two-rowed." b The Sarmatians, says Pliny (N.H. XVIII. 100), lived chiefly on millet porridge, made with mare's milk or with blood drawn from the thigh of a horse; while the Ethiopians knew of no other grains than millet and barley. Panic was used by )
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.8 Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, [*]()sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si [*](sarritionem plerique edd. ante Lundstrōm. ) [*](aestibus om. SA. ) [*](sic SAM, Lundström: ad (as) siccavemnt vel ad(as)sic-caverint R plerique: assiccaverint vett. edd.: assiccata fuerint Ald., Gesn., Schn. ) [*](pinsatum R plerique. ) [*](sed et milium Ald., Gesn., Schn. ) [*](quavis in copia Schn., praeeunte Pontedera: quavis inopia Ald., Gesn. ) [*](maxime cum lacte om. S (in marg. man. ait.) A. ) [*]( sic S, Lundström: disseramus AR, et vulgo. ) [*]( iam om. SA. ) [*]( in horreo om. SA. )