Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.Iugerum sex modios postulat.
Inter frumenta etiam panicum ac milium ponenda eunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim, nam multis regionibus cibariis eorum coloni sustinenti.[*]()Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;nam siccum cretosumque reformidant.