Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Granum autem rutilum si, cum est diffissum, [*]()eundem colorem interiorem habet, integrum esse non dubitamus; quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,[*]()leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur. Verum in umido statu caeli recte provenit et ideo locis manantibus magis apta est. Nec tamen ea [*]()longe nobis aut magna difficultate requirenda est, nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem convertitur in siliginem.

Proximus est his frumentis usus hordei, quod rustici hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant, quoniam et omnia animalia, quae ruri sunt, melius quam triticum pascit et hominem salubrius quam malum triticum,[*]()nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit. Seritur soluta siccaque terra et vel praevalida vel exili, quia constat arva segetibus eius macescere; [*]()propter quod pinguissimo agro, cuius nimiis [*]()viribus noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur.

Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius. Iugerum quinque modios occupabit.[*]()Idque ubi [*](diffusum AR. ) [*](sic Lundstrōm cum codd.: conspicitur candidum vulgo. ) [*](ea om. SA. ) [*](ait. pascit (cibat M) post triticum add. R. ) [*](marcescere A2R pauci, Lundström: manascere A1: manescere S. ) [*](nimis SAa, Schn., Lundstrōm. ) [*]( modii occupabunt Ald., Gesn., Schn.; sect modiis occupabit maluit Schn. in not., ex Pallad., Sept. 4. )

v.1.p.154
paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud frumentum demetendum erit; nam et fragili culmo et nulla vestitum palea granum eius celeriter decidit, isdemque [*]()de [*]()causis facibus teritur quam cetera. Sed cum eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.

Alterum quoque genus hordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant, ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem; melius tamen respondet si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus Ianuarias.Iugerum sex modios postulat.