Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Accedit huc, quod omnis humus quamvis laetissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae; quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.

Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum [*]()redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat.