Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Medium igitur temperamentum maxime sequamur in arandis agris, ut neque suco careant nec abundent uligine; quippe nimius umor, ut dixi, limosos lutososque reddit, at qui siccitatibus aruerunt, expediri probe non possunt. [*](viginti om. AR, edd. ante Schn. ) [*](quandocumque M, edd. ante Gesn. ) [*](sarritioni Schn., praeeuntibus Ursino et Pontedera. a I.e. after April 13th. Cf. Palladius, V (April). 2. 4. b June 23rd or 24th. c September 1st. )

v.1.p.132
Nam vel respuitur duritia soli [*]()dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit; quibus obiacentibus impeditum arvum minus recte potest iterari, quia ponderibus glaebarum, sicut aliquis [*]()distantibus fundamentis vomis a sulco repellitur, quo evenit ut in iteratione quoque scamna fiant et boves iniquitate operis maxime mulcentur.

Accedit huc, quod omnis humus quamvis laetissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae; quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.

Iusta enim fieri nequeunt, cum induruit ager. Itaque siccitatibus censeo quod iam proscissum est iterare pluviamque opperiri, quae madefacta terra facilem nobis culturam praebeat. Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur; nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum [*]()redigitur quadrante operae. Liras autem rustici vocant easdem porcas, cum sic aratum est ut inter duos latius distantes sulcos medius cumulus siccam sedem frumentis praebeat.

Colles pinguis soli peracta satione trimestrium[*]()mense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- [*](solis codd. ) [*](aliquibus R pauci, edd. ante Lundström. ) [*](statim R pauci, edd. ante Gesn. ) [*](trimestri Ald., Gesn., Schn. a About three-fifths of an acre. b Varro says (R.R. I. 29. 3) that the ridges between the furrows are called porcae because that soil produces (porricit) the grain. )

v.1.p.134
bit, Februario statim proscindendi sunt. Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium; ac totidem operis, quot uliginosi campi, excolitur iugerum talis agri.

Sed [*]()in arando maxime est observandum, semper ut transversus mons sulcetur. Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur. Paulum tamen, quotiensque [*]()iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.

Exilis ager planus, qui aquis abundat, primum aretur ultima parte mensis Augusti, subinde Septembri sit iteratus paratusque ad sementim [*]()circa aequinoctium. Expeditior autem labor eius modi solo est, eoque * pauciores impenduntur operae; nam tres uni iugero sufficiunt. Item graciles clivi non sunt aestate arandi, sed circa Septembres Kalendas, quoniam si ante hoc tempus proscinditur, effeta et sine suco humus aestivo sole peruritur nullasque virium reliquias habet. Itaque optime inter Kalendas et Idus Septembris aratur ac subinde iteratur, ut primis pluviis aequinoctialibus conseri possit; neque in lira, sed sub sulco talis ager seminandus est.

Prius tamen quam exilem terram iteremus, [*](iugerum. Sed tali agro Schn. ) [*](quotienscumque edd. ante Lundstrōm. ) [*](ad sementim Lundstrōm: ac sementi SA et R plerique: sementi vulgo. ) [*](sic Lundström cum codd., ut videtur: eo quod M, et vulgo. a Sept. 1st. b Sept. 13th. )

v.1.p.136
stercorare conveniet; nam eo quasi pabulo gliscit. In campo rarius, in colle spissius, acervi stercoris instar quinque modiorum disponentur; atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit. Sed id nobis decrescente luna fieri placet, nam ea res herbis liberat segetes. Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti; quod rarius,