Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quamquam pontifices negant segetem feriis saepiri debere; vetant quoque lanarum causa lavari[*]()oves nisi si [*]()propter medicinam. Vergilius quod [*]()liceat feriis flumine abluere gregem praecipit et idcirco adicit " fluvio mersare salubri," id est salutari;[*]()sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.
Feriis autem ritus maiorum etiam illa permittit: far pinsere,[*]()faces incidere, candelas sebare, vineam conductam colere, piscinas, lacus, fossas veteres tergere et purgare, prata sicilire, stercora aequare, faenum in tabulata componere, fructus oliveti conductos cogere, mala, pira, ficos pandere, caseum facere, arbores serendi causa collo vel mulo clitellario adferre; sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas [*]()serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere;