Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sunt autem metendi genera complura. Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis [*]()vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est. Quod si falcibus seges cum parte culmi demessa sit, protinus in acervum vel in nubilar [*]()congeritur et subinde opportunius solibus[*]()torrefacta proteritur.

Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus. At si competit ut in area teratur frumentum, nihil dubium est quin equis melius quam bubus ea res conficiatur et, si pauca iuga sunt, adicere tribulam et traheam[*]()possis, quae res utraque culmos facillime comminuit. Ipsaeautemspicaemeliusfustibuscuduntur [*]()

vannisque expurgantur. At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur. Ad eam rem Favonius habetur eximius, qui levis aequalisque aestivis mensibus perflat; quem tamen opperiri lenti est agricolae, [*](rostratis ac: nostratibus SAR, vett. edd. ) [*](nubilarium Ald., Gesn., Schn. ) [*](solidibus SA. ) [*](traheam Lundström: trahere SAR: traham vulgo. ) [*](cuduntur SA, Schn.: tunduntur R, Lundström, et vulgo. a Cf. Columella on olives (XII. 52. 18): Plerique agricolae crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato grandescere; quod tam falsum est quam in area frumenta crescere. b Commentators are uncertain as to the nature and use of these implements. Festus (111 L) defines mergae as forks for lifting grain; so called because in the hands of the reaper they plunge into the grain just as diving birds (mergi) dive )

v.1.p.218
quia saepe,[*]()dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.