Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Recurrendum est igitur ad qualitatum [*]()inter se dissidentium quasi quasdam [*](sterceratione SAa, Lundström. ) [*](montem non sublimem Ald., Qesn., Schn. ) [*](et SAa, vett. edd., Lundström. ) [*](qualitatium SA et R aliquot, Lundström. a Cf. Varro, R.R. I. 6. 2. b Cf. Palladius, I. 5. 5. )

v.1.p.110
coniunctiones,' quas Graeci συζυγίασ ἐναντιοτήτων,[*]()nos " discordantium comparationes " tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari.

De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt,[*]()quae siccis quaeque umidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Vergilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, adiecit, et cui putre solum namque hoc imitamur arando. Neque, enim aliud est colere quam resolvere et fermentare terram;

ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit, et quod postulat exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.

Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ.