Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, si adsidue stringuntur,[*]()et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
Boves cum ab opere disiunxerit, substrictos confricet, manibusque comprimat dorsum et pellem revellat nec patiatur corpori adhaerere, quia et 2
genus morbi maxime est armentis noxium. Colla subigat merumque faucibus, si aestuaverint, infundat; satis autem est singulis vini [*]()sextarios praebere. Sed ante ad praesaepia boves religari non expedit, quam sudare atque anhelare desierint. Cum deinde tempestive potuerint vesci, non multum nec universum cibum, sed partibus et paulatim praebere convenit.Quem cum absumpserint, ad aquam duci [*](si stringuntur scripsi: nisi (ex -nt si?) stringantur (astringantur M) codd., vett. edd., Lundström: refrigerentur Ald., Gesn., Schn. ) [*](et SAR: id edd. ante Schn. ) [*]( binos Ald., Gesn., Schn. a I.e. the part of the neck embraced by the bow of the yoke. )
Pingues campi, qui diutius continent aquam, proscindendi sunt anni tempore iam incalescente, cum omnis herbas ediderint neque adhuc earum semina maturuerint; sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur.