Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus; arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus [*](possunt M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](Sapore Ald., Gesn., Schn. ) [*](sic om. Gesn., Schn. ) [*](dignoscemus, si ex Ald., Gesn., Schn. ) [*](humi M. ) [*](non tamen nisi AR, vett. edd. a Such a soil test is mentioned also by Vergil (Georg. II. 226-237) and Palladius (loc. cit.). Pliny (loc. cit.) rejects the test as inconclusive. b Cf. I. Praef. 24. c On testing by tasting cf. De Arb. 3. 6; Vergil, Georg. II. 238-247; Palladius, loc. cit. )

v.1.p.122
faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere,[*]()quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae.

Igitur in opere boves arte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus ac minus colla eorum labefactentur iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.