Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam[*]()Cornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae [*](utilitas R aliquot. ) [*](pernities S, Lundström. ) [*](felicis SA, Lundström. ) [*](sic Lundstrōm, praeeunte. Madvig.: convulsae moritur vel moriuntur codd. et edd. vulgo, sed convulsa Schneider, Corrigenda. ) [*](interemi S1A, Lundström. ) [*](ruris agricolationem R plerique, vett. edd. ) [*](colorem om. AR, vett. edd. ) [*](etiam om. R, edd. ante Schn. )
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum;
et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus,
pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspargitur [*]()aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem
sucum et pinguitudinem.Sed si velis scrobibus [*](conspergitur S2 et R aliquot, edd. ante Lundstrōm. a Georg. II. 250. Palladius (I. 5. 3) also considers this a test of fat soil; but Pliny (XVII. 27) remarks that stickiness is not a true test of fat soil, for potter's clay has the same quality. )