Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed iam expediendi rudis agri rationem [*]()sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem [*]()nigrum vel cinereum.

Nihil de ceteris ambigo, de colore satis admirari non possum cum alios tum etiam[*]()Cornelium Celsum, non solumagricolationissed universae naturae [*](utilitas R aliquot. ) [*](pernities S, Lundström. ) [*](felicis SA, Lundström. ) [*](sic Lundstrōm, praeeunte. Madvig.: convulsae moritur vel moriuntur codd. et edd. vulgo, sed convulsa Schneider, Corrigenda. ) [*](interemi S1A, Lundström. ) [*](ruris agricolationem R plerique, vett. edd. ) [*](colorem om. AR, vett. edd. ) [*](etiam om. R, edd. ante Schn. )

v.1.p.118
prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores.

Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed est manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendum sit. Non ergo color tamquam certus auctor testis est bonitatis arvorum;

et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos et paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus,