Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.
His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, umidi vel sicci, quae qualitates inter se mixtae 'vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates. Eas enumerare non est artificis agricolae; neque enim artis officium est per species, quae sunt innumerabiles, evagari sed [*]()ingredi per genera, quae possunt et cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari.
Recurrendum est igitur ad qualitatum [*]()inter se dissidentium quasi quasdam [*](sterceratione SAa, Lundström. ) [*](montem non sublimem Ald., Qesn., Schn. ) [*](et SAa, vett. edd., Lundström. ) [*](qualitatium SA et R aliquot, Lundström. a Cf. Varro, R.R. I. 6. 2. b Cf. Palladius, I. 5. 5. )