Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Faenum autem demetitur optime ante [*](fuerit om. SA, edd. ante Lundström. ) [*](sic Lundström:conspissatum et herbis colligatum sit solum vulgo. ) [*](herbarum om. SA. ) [*](conducio S: conductio A. ) [*](rivos SA et R plerique, Lundström. )

v.1.p.212
quam inarescat;[*]()nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, [*]()ignem creat et incendium. Non numquam etiam, cum faenum cecidimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque patiemur superiorem partem sole siccari.

Tunc demum convertemus et utrimque [*]()siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congeratur, vel si non competet, ut aut [*]()in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, [*]()certe quicquid ad eum modum, quem [*]()debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos vertices exacui.