Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,[*]()facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda—nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert—igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus [*]()per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus [*]()exstirpabimus, nisi si [*]()fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus [*]()ita, necubi ferramentum faenisecis possit offendere.