Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet: ille ne collectam diutius contineat [*](minimique vulgo ante Lundström. ) [*](desideretur SA. ) [*](suapte (suate A) natur aquis et eligitur (cetera verba om.) SA. a So also Varro, R.R. L 7. 10; Pliny, N.H. XVI II. 29; Isidore, Orig. XV. 3. b Cato.But the passage is lost. )

v.1.p.206
aquam, hic ne statim praecipitem fundat. Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.

At planities maxime talis probatur, quae exigue prona non patitur diutius imbres aut influentis rivos immorari, sed ut [*]()quis eam supervenit umor, lente prorepit.[*]()Itaque si palus in aliqua parte subsidens restagnat, sulcis derivanda est, quippe [*]()aquarum abundantia atque penuria graminibus aeque est exitio.