Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.

Nomen quoque indiderunt ab eo, quod protinus esset paratum nec magnum laborem desideraret. Marcus quidem Porcius et illa commemoravit, quod nec tempestatibus adfligentur ut aliae partes ruris minimeque [*]()sumptus egens per omnis annos praeberet reditum neque eum simplicem, cum etiam in pabulo non minus redderet quam in faeno.

Eius igitur animadvertimus duo genera, quorum alterum est siccaneum, alterum riguum. Laeto pinguique campo non desideratur[*]()influens rivus, meliusque habetur faenum, quod suapte natura sucoso gignitur solo, quam quod inrigatum aquis elicitur; [*]()quae tamen sunt necessariae, si macies terrae postulat. Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.