Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremelius obesse ait maxime [*]()solo virus [*]()ciceris et lini, alterum quia sit salsae,[*]()alterum quia sit[*]()fervidae naturae, quod etiam Vergilius significat dicendo: Urit enim lini campum seges, urit avenac, Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. [*](absumimus R plerique. ) [*](macrescat vel marcescat R plerique. ) [*](inaruerunt SA, Lundström: inaruerint R, ei vulgo. ) [*](messes SA. ) [*](proscinditur codd., Lundström: proscindatur vulgo. ) [*](maxime ait R. ) [*](virtus A. ) [*](densae S: dens (e suprascr. man. rec.) A. ) [*](sit om. S. a Georg. I. 77-78. )
Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,[*]()levi tamen admodum cura sit prodita.
Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;