Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
frumentum, putrescit si adobrutum[*]()est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri [*]()terra debet aequaliter; eamque transacto acquinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed
aut ante [*]()aut mox cum defloruerit.Omne autem [*](runca SA, Lundström. ) [*](neque enim R, edd. ante Lundström. ) [*](et om. AR, edd. ante Schn. ) [*](exaggerantur codd. ) [*](humi R, edd. ante Lundström. ) [*](paululum SA: paulum a. ) [*](desit SA, Lundström. ) [*](adrutum SA, Lundström. ) [*](sic Schn.: remoliri Lundström, et vulgo. ) [*]( antea R plerique, edd. ante Lundström. )
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam; in totum summam operarum decem et dimidiam. Siliginis modii quinque totidem operas desiderant. Seminis1 modii novem vel decem totidem operas quot tritici modii quinque postulant.
Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam: summam operarum sex et dimidiam. Fabae modii quattuor vel sex in vetereto duas operas bubulcorum detinent, at in restibili unam; occantur sesquiopera, sariuntur sesquiopera et una opera [*]()iterum, tertium [*]()sariuntur una opera, metuntur una: summa fit operarum octo vel septem.
Viciae modii sex vel septem in vetereto bubulcorum duas operas volunt, in restibili unam, [*](Seminis S: si seminis AR: Sesamii vel Sesami vulgo ante Schn.; sed Pontedera adorei proposuit. ) [*](sariuntur s. e. u. opera Lundström: sariuntur sex una opera R plerique; om. SA: sarriuntur sesquiopera, iterum sarriuntur una opera, et tertio una vulgo. ) [*](tertium add. Lundström. a I.e., in modern botanical usage, dicotyledonous. b The amount of seed required for sowing one iugerum; cf. II. 9. 1. )
Cicerae vel cicerculae modii quattuor operas bubulcorum tres postulant, occantur una opera, runcantur una, velluntur una: summa fit sex operarum. Lentis sesquimodius totidem operis [*]()obruitur,[*]()occatur una, saritur duabus, runcatur una, vehitur una: summa fit operarum octo. Lupini modii decem obruuntur una, occantur una, metuntur una. Mihi sextarii quattuor totidemque panici bubulcorum operas occupant quattuor, occantur operis tribus, sariuntur tribus; quot operis carpantur, incertum est.