Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
si relinquitur runcatio. [*]()Neque [*]()est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et [*]()exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.
Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, [*]()ut latius se frutex culmi [*]()diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare [*]()desiit [*]()