Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat,[*]()quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur.

Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset [*]()cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae [*]()aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet.