Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam 1 quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse ea tempestive runcari et purgari.

Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare [*]()possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri.

Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola [*]()post sementim [*](eam om. SA. ) [*](fructificare AR. ) [*](agricolatio R. )

v.1.p.182
ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.