Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam [*]()proximo anno tulerit.

Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,[*]()si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nee macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.