Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Iugerum decem modios [*]()occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto [*]()vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.[*]()Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.[*]()

Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur [*]()et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus [*]()semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint.

Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor [*](convaluerit R plerique, edd. ante Lundstrōm; sed convaluit maluit Schn. ) [*](reponis Ald., Gesn., Schn. ) [*](aediderunt A: edederunt vel ediderunt (vett. edd.) R plerique: ederunt R pauci, Ald., Gesn. ) [*](modios (modios X M) R pauci, vett. edd.: modis S1A: modiis R plerique, Lundström: modii occupant Ald., Gesn., Schn. ) [*](veterio SAM: vervacto Ald., Gesn. ) [*](observetur A: obseritur R, edd. ante Schn. ) [*](autumni SA1. ) [*]( destinatur AR, edd. ante Lundström. ) [*]( iactemua R plerique: alemus SA. )

v.1.p.160
et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque [*]()et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque [*]()oecabimus; [*]()quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.

Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam [*]()proximo anno tulerit.

Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,[*]()si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nee macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.

Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed [*](dissipavimusque SAa. ) [*](inporeitumque A1, Lundström:im (in) porcatumq; vel importatunq; R: imporcatumque edd. vulgo. ) [*](occupabimu8 A. ) [*](siliquam Ald., Gesn., Schn. ) [*](modiis SA: modiis vel modii si R pauci: modios vel modios si R plerique. a Varro (R.R. I. 23. 3), for example, speaks of the use of the field Lean for green manuring before the pods have formed. b A sowing made at about the time of the festival of the Seven Hills (Septimontium), celebrated in December before the )

v.1.p.162
exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturae[*]()fabalia quam fructum trimestris.

Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν [*]()vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.

Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior [*]()ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.[*]()Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus,