Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, [*]()quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, [*]()reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.
Iugerum decem modios [*]()occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto [*]()vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.[*]()Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.[*]()