Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.[*]()Tardius messim [*]()primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,[*]()omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno [*]()demeti poterit et permanebit annis decem.
Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua [*]()pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae- [*](peremat S1A, Lundström: perveniat M. ) [*](messem R aliquot, edd. ante Lundström. ) [*](fructificare AR. ) [*](sexies in anno R aliquot, edd. ante Lundström. ) [*](qua omnes post Ursinum: quam codd. a 1 cyathus = about one-twelfth of a pint. )
cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus.
Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit.