Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, [*]()sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si [*](sarritionem plerique edd. ante Lundstrōm. ) [*](aestibus om. SA. ) [*](sic SAM, Lundström: ad (as) siccavemnt vel ad(as)sic-caverint R plerique: assiccaverint vett. edd.: assiccata fuerint Ald., Gesn., Schn. ) [*](pinsatum R plerique. ) [*](sed et milium Ald., Gesn., Schn. ) [*](quavis in copia Schn., praeeunte Pontedera: quavis inopia Ald., Gesn. ) [*](maxime cum lacte om. S (in marg. man. ait.) A. ) [*]( sic S, Lundström: disseramus AR, et vulgo. ) [*]( iam om. SA. ) [*]( in horreo om. SA. )
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, [*]()quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, [*]()reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.