Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cicer aut [*]()cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen [*]()Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
Cicer, quod arietillum [*]()vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius [*](colligi M: et per tolli om. SA. ) [*](Cicer aut om. R plerique, Ald., Gesn., Schn. ) [*](tamen om. SA. ) [*](arietillum Lundstrōm cum codd.: arietinum vulgo. a Oct. 15th. b Congesticia, earth brought together from different places; cf. II. 15. 4-5; Palladius X. 7; Theophrastus, De Caus. Plant. III. 25. )
Ab his leguminibus ratio est habenda napi[*]()raporumque, [*]()nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.