Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cicer aut [*]()cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen [*]()Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.

Cicer, quod arietillum [*]()vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.