Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Lini semen, nisi si [*]()magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo terruius[*]()linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.

Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in [*](extercorandum R: editur curandum M. ) [*](oleo post defricetur add. Schn. ex Catone 116. ) [*](lentem R aliquot, edd. ante Lundstrōm. ) [*](ei om. R, edd. ante Schn. ) [*](tenuius Schn., Lundstrōm: tenui ut SA1: tenue A2R, et vulgo. a Identified by Columella (VI. 17. 7; cf. XII. 7. 4, 59. 4) with laserpitium, laserwort. Pliny (N.H. XIX. 38-46) gives a long account of the history and uses of the plant. )

v.1.p.168
Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.[*]()

Cicer aut [*]()cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen [*]()Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.

Cicer, quod arietillum [*]()vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.

Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius [*](colligi M: et per tolli om. SA. ) [*](Cicer aut om. R plerique, Ald., Gesn., Schn. ) [*](tamen om. SA. ) [*](arietillum Lundstrōm cum codd.: arietinum vulgo. a Oct. 15th. b Congesticia, earth brought together from different places; cf. II. 15. 4-5; Palladius X. 7; Theophrastus, De Caus. Plant. III. 25. )

v.1.p.170
seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias; nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.