Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Lini semen, nisi si [*]()magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo terruius[*]()linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in [*](extercorandum R: editur curandum M. ) [*](oleo post defricetur add. Schn. ex Catone 116. ) [*](lentem R aliquot, edd. ante Lundstrōm. ) [*](ei om. R, edd. ante Schn. ) [*](tenuius Schn., Lundstrōm: tenui ut SA1: tenue A2R, et vulgo. a Identified by Columella (VI. 17. 7; cf. XII. 7. 4, 59. 4) with laserpitium, laserwort. Pliny (N.H. XIX. 38-46) gives a long account of the history and uses of the plant. )
Cicer aut [*]()cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen [*]()Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
Cicer, quod arietillum [*]()vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.