Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν [*]()vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior [*]()ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.[*]()Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus,