Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint [*]()cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum? Videt sine dubio quid eveniat, sed cur id accidat non pervidet. Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.

At cum perruptae rastris et aratris radices herbarum ferroque succisa nemora frondibus suis desierunt alere matrem, quaeque temporibus autumni frutectis [*](destituta R nonnulli deteriores, Ald., Gesn., Schn. ) [*](cessationis M, Ald., Gesn., Schn. ) [*](reviviscere R aliquot. ) [*](nimia exercitatione R nonnulli, Ald., Gesn. ) [*](ponderi Schn., Lundstrōm: ponderis SA 1a: pondere R plerique, edd. ante Schn. ) [*](ceperint Lundstrōm: coeperint SA et R aliquot, plerique edd.; deinde cultu Ald., Gesn. )

v.1.p.108
et arboribus delapsa folia superiaciebantur, mox conversa vomeribus et inferiori solo, quod plerumque est exilius, permixta atque absumpta sunt, sequitur, ut destituta pristinis alimentis macrescat humus.

Non igitur fatigatione, quemadmodum plurimi crediderunt, nec senio, sed nostra scilicet inertia minus benigne nobis arva respondent. Licet enim maiorem fructum percipere, si frequenti et tempestiva et modica stercoratione [*]()terra refoveatur. De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.

Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona, collem clementer et molliter adsurgentem, montem 2 sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum, maxime probaverunt.