Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quo magis prodigio [*]()simile est, quod accidit, ut res corporibus nostris vitaeque utilitati maxime conveniens minimam [*]()usque in hoc tempus consummationem haberet idque sperneretur genus amplificandi relinquendique [*]()patrimonii, quod omni crimine caret. Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis adfert.