Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent. Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec [*]()in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac [*](Catulo R nonnulli, Ald., Gesn.: Catullo R pauci. ) [*](sic vulgo: consummatae sit et Lundstrōm cum vett. edd. et codd. vt videtur (praeter consummataest S). a Cf. Cicero, Ad Fam. IX. 21. 1. b Five famous Roman orators, younger contemporaries of Cicero. c Homer. d Three celebrated Greek painters of the fourth century B.C. c I.e. the chryselephantine statue of Zeus at Olympia and of Athena in the Parthenon. f Bryaxis, Lysippus and Praxiteles (all of the fourth cent. B.C.) and Polyclitus (fifth cent, B.C.) were, like Phidias who overtopped them, distinguished Greek statuaries. )
Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.