Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem; quosdam etiam praedictas querimonias velut ratione certa mitigantes, quod existiment ubertate nimia prioris aevi defatigatum et effetum [*]()solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus alimenta.

Quas ego causas, P.[*]()Silvine, procul a veritate abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum [*]()Naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecunditate donavit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam; neque prudentis est credere Tellurem, quae divinam et aeternam iuventam sortita com- [*](effectum R. ) [*](om. R. ) [*](humi R. a An Epicurean theory; cf., e.g., Lucretius, II. 1150-1174. Columella holds to the Aristotelian theory. )

v.1.p.4
munis omnium parens dicta sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, velut hominem consenuisse.

Nec post haec reor violentia [*]()caeli nobis ista, sed nostro potius accidere vitio, qui rem rusticam pessimo cuique servorum velut carnifici noxae dedimus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime tractaverat.[*]()Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam; mensurarum et numerorum modum rimantes placitae disciplinae consectentur magistrum; vocis et cantus modulatorem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime requirant saltationis ac musicae rationis studiosi;