Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Itaque si latior est ager, in regiones diducendae [*]()sunt eae classes dividundum- [*](hominum om. SA. ) [*](coli M. ) [*](sic vulgo: aratores (a suprascr. S2) vinitoribus ab aratoribus SA: et vinitores ab aratoribus inclusit Schn., monente Pontedera. ) [*](iique a] et qua SA. ) [*](sic S2 et Schn. cum Gem., not.: deducendae S1A Lundstrōm cum edd. plerisque: dividunde R aliquot. )
Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
Nec te ignoro cum et aliorum inlustrium scriptorum tum praecipue Tremeli auctoritatem revereri, qui, cum plurima rusticarum rerum praecepta simul eleganter et scite memoriae prodiderit, videlicet inlectus nimio favore priscorum de simili materia disserentium falso credidit parentem omnium terram, sicut muliebrem sexum aetate anili iam confectam, progenerandis esse fetibus inhabilem.Quod ipse quoque confiterer,