Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed et illa meminerit, cum e civitate remeaverit, deos penatis adorare; deinde, si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die oculis perlustrare, omnes partes agri revisere atque aestimare num quid absentia sua de disciplina et custodia remiserit, num aliqua vitis, num arbor, num fruges absint; tum etiam pecus [*]()et familiam recenseat fundique instrumentum et supellectilem. Quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene moratam disciplinam, cum senectus advenerit, obtinebit; nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis. [*](bonitatem R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](exploret R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](recognoscat R plerique, Ald., Gesn., Schn. ) [*](prosequamur SA. ) [*](plus SA, Lnndstrōm. ) [*](enim Ald., Gesn. ) [*](pecudes R. a Cf. Cato, 2. )

v.1.p.96

Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est.

Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.[*]()Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam;

nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,[*]()sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus.