Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

quo non sub divo moliri aliquid possit. Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis, ita ut potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam neglegentia sua committere, ut puniat delinquentes.

Nulla est autem maior vel nequissimi hominis custodia quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut vilicus semper se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua exsequuntur,[*]()et ceteri post fatigationem [*]()operis quieti ac somno potius quam deliciis operam dabunt.

Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt, utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam, nisi in re domini, utatur; ne cibum nisi in conspectu familiae capiat neve alium quam [*](exsequantur SA:exequantur vett. edd.: exequentur Ald., Gesn., Schn. ) [*](defatigationem Gesn., Schn. )

v.1.p.90
qui ceteris praebetur. Sic enim curabit ut et panis diligenter eonfiat [*]()et reliqua salubriter apparentur. Ne extra fines nisi a se missum progredi sinat, sed nee ipse mittat, nisi magna necessitate cogente.