Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Huic autem nubilar[*]()applicari debet maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo conlata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque et hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo atque in ea parte, qua possit omnis stercorata colluvies cohortis [*]()balneariorumque et oleis expressa amurcae sanies influere. Nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus et arbor.
His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis facilemque se praebeat, et avarius opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit et tamen in universum magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam, nisi si caeli maior vis aut praedonis incessit, detrimentum adfert, eoque remissionem colonus petere non audet.
Sed nec dominus in unaquaque re, cui [*]()colonum obligaverit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus [*](nubilar SA, Lundstrōm: nubilarium R, plerique edd. ) [*](cohortis R, veil. edd.: chortes SA: chortis Lundstrōm: cortis Ald., Gesn., Schn. ) [*](cui R, Ald., Gesn., Lundstrōm: cum SA, cett. edd. a Described by Varro, R.R. I. 52. 1; cf. L.L. V. 21. b Cf. Varro, R.R. I. 13. 5, where nubilar (nubilarium) is derived from nubilare (to be cloudy, i.e. to threaten rain). )