Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

cenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula [*]()spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et [*]()hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant.

At in rustica parte magna et alta culina ponetur,[*]()ut et contignatio careat incendii periculo et in ea commode familiares omni[*]()tempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis, sitque id angustis [*]()inlustratum fenestris atque a terra sic editis, ne manu contingi possint.

Pecudibus stabula,[*]()quae neque frigore neque calore infestentur; domitis armentis duplicia bubilia [*]()sint hiberna atque aestiva; ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia [*](hiberna R, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](cubilia R plerique. ) [*](et om. Gesn., Schn. ) [*](ponatur ed. pr. ) [*](omnes plerique codd., vett. edd. ) [*](plurimis idque angustis Gesn., Schn. ) [*](fiant ante stabula add. Ald., fient Gesn., Schn. ) [*](bubula SA, et R plerique, vett. edd. a South-east. b Due west. e Due south. c South-east. e North-west. )

v.1.p.68

ferarum conquiescant. Sed ampla [*]()stabula sic ordinentur, ne quis umor influere possit et ut quisque ibi conceptus fuerit quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum corrumpantur nec ungulae pecudum.

Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circurneundum laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesaepia conveniet,[*]()quam ut bos aut iumentum sine incommodo stans [*]()vesci possit.