Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen [*]()feriis, lavetur;

neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam genere[*]()praecoquem maturitatem trahunt.Propter quod et aliud tabulatum [*](usus om. SA, vett. edd. ) [*](magis (R plerique) constringitur M, et Ald., Gesti., Schn. ex Pallad. I. 20. ) [*](fracescit scripsi cum Schn. ad loc., Corrigenda et Addenda: fracesset SAR, vett. edd.: fracescet Ald., Gesn.: fracessit Lundstrōm. ) [*](contigit SA, et R aliquot. ) [*](premitur S, Schn. ) [*](tantum Cod. Laurent. 53. 24, plerique edd. ante Lundstrōm. ) [*](fumi (M) quodam tenore Ald., Gesn., Schn. )

v.1.p.76
esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffuniatione [*]()medicata sint. Quod ad villae [*]()situm partiumque eius dispositionem,

satis dictum est. Circa villam deinceps haec esse oportebit: fumum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum postulaverit: piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi [*]()vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta. maceremus. Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque [*]()solo, ne umorem tramittant.

Plurimum enim refert non adsiccato suco [*]()fimum vires continere et assiduo macerari liquore, ut, si qua interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici, quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgis tegunt nec arescere [*]()solis incursu patiuntur vel [*]()exuri.