Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Torcularia praecipue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur ac frigoribus magnis conficitur;[*]()oleum, quod minus provenit, si congelatur, fracescit. [*]()Sed ut calore naturali est opus, qui contingit [*]()positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur [*]()olea.
Cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis balneis.Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tamen [*]()feriis, lavetur;
neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur, quoniam vina celerius vetustescunt, quae fumo quodam genere[*]()praecoquem maturitatem trahunt.Propter quod et aliud tabulatum [*](usus om. SA, vett. edd. ) [*](magis (R plerique) constringitur M, et Ald., Gesti., Schn. ex Pallad. I. 20. ) [*](fracescit scripsi cum Schn. ad loc., Corrigenda et Addenda: fracesset SAR, vett. edd.: fracescet Ald., Gesn.: fracessit Lundstrōm. ) [*](contigit SA, et R aliquot. ) [*](premitur S, Schn. ) [*](tantum Cod. Laurent. 53. 24, plerique edd. ante Lundstrōm. ) [*](fumi (M) quodam tenore Ald., Gesn., Schn. )