Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem [*]()applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque. Nam tum cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
Modus autem membrorumque numerus aptetur universo consaepto et dividatur in tres partes, urbanam, rusticam, fructuariam. Urbana rursus [*](tunc SA, Lundström. ) [*](fructibus R, Ald., Gesn., Schn. ) [*](ab superiore parte S, Schn. a Containing the apartments of the landlord, and so called because built in the city style of architecture. On the whole matter of farm buildings compare especially Vitruvius, De Architecture VI. 6; Varro, R.R. I. 11-13. )
cenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula [*]()spectent meridiem aequinoctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent hibernum orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et usque in vesperum inlustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et [*]()hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant.