Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quam quia malos vicinos ferre non potuerant. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis [*]()suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem [*]()prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta [*]()ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret.
Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, [*](finitissimis S. ) [*](ne earbonẽ SA. ) [*](pedamentum vel pedainenti vel pedamenti quicquam R plerique, edd. ante Lundström. a The master-thief of Greek mythology, son of Hermes (Mercury) and maternal grandfather of Odysseus. Autolycus possessed the gift of making himself and his stolen property invisible or of changed appearance. b A monster of Roman legend, who stole from Hercules the )
Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum.Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.
Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis [*]()tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,[*]()quam nunc nobis praebent amplissima veterata. Tanta M'.[*]()quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari
ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum [*](velint Pontedera, Schneider, Lundstrōm: velit SAR, et alii. ) [*](plebi Schn. ) [*](retulere SAR. ) [*](tanta M'. Lundstrōm, praeeunte Madvigio:tanta vel tantam codd. plerique. a Vergil, Georg. II. 412-413. b Cf. Palladius I. 6. 8, Fecundior est culta exiguitas quam magnitudo neglecta. c The first Roman agrarian law, made by Romulus, allotted to every citizen two iugera of land (Varro, R.R. I. 10. 12; cf. Pliny, N.H. XVIII. 7).For the seven iugera, cf. Varro, )
Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.[*]()Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,[*]()non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque [*]()valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos [*]()feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas [*]()facultasque.
Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere [*]()velle, si colere non possis. [*](flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](sic SA, et R aliquot, Lundstrōm: adhibebitur vel adhibetur alii. ) [*](poteremur S, Lundstrōm. ) [*](quoque codd., vett. edd., Lundstrōm: equis quidem vulgo. ) [*](ac populandos om. SA. ) [*](sic codd., vett. edd., Lundstrō cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata inc. Schn. ) [*]( om. SA. )