Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.[*]()Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,[*]()non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentem, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque [*]()valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos [*]()feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas [*]()facultasque.
Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere [*]()velle, si colere non possis. [*](flagitiosum R aliquot, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](sic SA, et R aliquot, Lundstrōm: adhibebitur vel adhibetur alii. ) [*](poteremur S, Lundstrōm. ) [*](quoque codd., vett. edd., Lundstrōm: equis quidem vulgo. ) [*](ac populandos om. SA. ) [*](sic codd., vett. edd., Lundstrō cuique moderata voluntas vulgo, sed moderata inc. Schn. ) [*]( om. SA. )
Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur usus etiam Cato Marcus, agrum esse revisendum saepius eum, quem velis mercari. Nam prima inspectione neque vitia neque virtutes abditas ostendit, quae mox retractantibus facilius apparent. Inspectionis quoque velut formula nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae disseremus.
In universum tamen quasi testificandum atque saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello dux inclitissimus M.[*]()Atilius Regulus dixisse memoratur: fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalubris, ita nec effeti, si [*]()vel saluberrirnus sit, parandum; quod Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate censebat [*]()peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis agri cultorem fuisse eum loquuntur[*]()historiae.
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia [*](om. SA. ) [*](om. SA. ) [*](censebat R aliquot, Lundstrōm: veniebat SAR vett. edd.: suadebat Ald., Oesn., Schn. ) [*](locuntur SA, Lundstrōm. a Unknown. b Cf. Cato, I. 1. c II. 2. d Cf. Pliny, N.H. XVIII. 27. a A barren tract in Latium, near Tusculum; cf. Varro, R.R. I. 9. 5. Valerius Maximus (IV. 4. 6) tells us that Regulus possessed seven iugera of land in this region. )
maciem soli vincere potest. Haec autem consequemur,[*]()si verissimo vati velut oraculo crediderimus dicenti: Ventos et proprium [*]()caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus [*]()habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset; nec contenti tamen auctoritate vel priorum vel praesentiumcolonorumnostrapromiserimus [*]()
exempla novaque temptaverimus experimenta. Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando [*]()possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare [*]()possit. Ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. Itaque nusquam experimentorum varietas omittenda est, longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam nec laborem nec sumptum frustratur effectus.
Sed quam [*]()refert qualis fundus et quo modo colatur, tam villa qualiter aedificetur et quam utiliter disponatur.Multos enim deerrasse [*](consequimur SA, Lundstrōm. ) [*](varium codd. Verg. ) [*](cultusque codd. Verg. ) [*](promiserimus (-is A) SAR, Lundstrōm: praetermiserimus M, et alii. ) [*](simul attentando R plerique, vett. edd., Ald., Gesn.: simul ac tentando Schn. ) [*](praestari SA et R pauci dett., Lundstrōm. ) [*]( quam Lundström cum R plerisque, ac deinceps tam cum codicibus omnibus ut videtur: quoniam (vel in abbr.) A et R nonnulli, edd. ante Gesn,: cu S: cum (quum) tum Gesn., Schn., fortasse recte. )
Diffusiora enim consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam impensis maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat fundus, dilabitur fructus. Nam et umidae res et siccae, quas terra progenerat, facile vitiantur, si aut non sunt aut propter angustias incommoda sunt tecta,