Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas,[*]()Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites.
Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,[*]()Dionysius,
Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,[*]()Persis et Theophilus.
Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae [*](Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8. ) [*](Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo. ) [*](Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R. ) [*](dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA. ) [*](et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R. )