Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et,[*]()quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti [*]()post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae [*]()student.

Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se,7 quam sit venturus, denuntiet. Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam 8 soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit.

Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,[*]()cuius dominus quid in eo [*](quom vel cum R, ut saepe. ) [*](ut SA: velut R pauci. ) [*]( contingant S. ) [*](vel Schn. cum Gronovio. ) [*](corruptis SA, et R plerique. ) [*](culturis R aliquot, Schn. ) [*](se venturum ante Lundstrōm. ) [*](natura SA. ) [*](multari R plerique, et vulgo: mulctari R pauci, vett. edd. a Cf. Pliny, N.H. XVIII. 7. )

v.1.p.40
faciendum sit non docet, sed audit vilicum. Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.

Quod si voto fortuna subscribit,[*]()agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis [*]()atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.